CELLA et CELLULA

CELLA et CELLULA
CELLA et CELLULA
apud sequioris aevi Latinos, pro Monachorum domicilio, atque adeo pro ipso Monasterio, usurpari coepêre. Unde cellae vocem apud Gregorium M. in Dial. saepius hôc sensu occurrentem, μοναςτήριον Zacharias reddit. Nempe primitus monachi divisis in cellis habitabant, in idem licet Oratorium, psallendi aut sacra peragendi gratiâ convenirent, ut videre est apud Rufinum, de Vitis Patrum l. 2. Praefat. Cuiusmodi cellas cellulasque, κελλία vocant Graeci Scriptores passim; item μὸναςτήρια, ut dictum: interdum et ςπηλαῖα. Atque inde Cellarum et κελλίων manfit nomen locis non paucis, ubi inaedificatae erant Cellae Monachicae, uti monti Larissae, Macedoniae vicino, qui βοῦνος τῶ Κελλίων Annae Comnenae, Alexiadis l. 5. Kellia Innocentio III. l. 13. Ep. 4. dicitur: Cellis in Aemathia et Celliis in Bithynia, apud eandem Annam, l. 12. Cellarum Thessalicarum meminit Auctor Itinerarii Hierosolym. et Antonini; ut et alterius eiusdem appellationis in Aegypto, Sozom. l. 6. c. 31. et Nicephotus Call. l. 11. c. 38. Postquam vero Monachi praedia variis in vicis possidere coeperunt, eoque aliquot e suis mittere, qui et fruges colligerent, procurarentque reditus et ad Monasterium deferrent, hinc Cellae vox ad Monasteriola quoque, seu, ut olim vocabant, Abbatiolas vel Oboedientias, quae maioribus suberant, seorsim extensa est. In cuiusmodi cellis Monachi quoque nonnumquam destinati vitam degebant solitariam: unde Bonifacius VIII. c. 3. de Verb. signific. Cellas eiusmodi loca secreta et solitaria interpretatur, quae ab hominum separata convictu sunt, ad contemplandum et Deo vacandum specialiter deputata. Sed et cellae tales subinde aedificatae sunt, crescente Monachorum numerô, ut ex Monasteriis eo mitterentur, qui aliis accedentibus darent locum. Iisdem enim in locis Oratoria etiam exstructa, quibus deserviendis destinatus erat certus Monachorum numerus, a primario Monasterio dependens. Imo eodem Monachos, in claustro moventes rixas turbasque, nonnumquam mitti consuevisse, discimus ex Concilio Paris. A. C. 1212. part. 2. c. 24. Atque hâc notione cellam Monasterio opponi, et unicuique Monasterio cellam suam assignari, cellasque tales Coenobiales cellas appellari deprehendas passim. Plura vocis significata vide apud Car. du Fresne Glossar. et infra in Cellarium, ubi de vocis origine.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CELLA vel CELLULA (S.) — CELLA, vel CELLULA S. Eusicii, in Biturigum finibus ad Carum fluv. insigne monasterium, unde nomen oppido Selles en Berry, melius Celle. Fuit autem Eusicus eremita ac Monachus, sub Childerico maiore ab eoque aditus est. Hadr. Vales. Notit. Gall …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CELLA vel CELLULA S. Maxentii — monasterium in Pictonibus, a S. Maxentio, sub Chlodovaeo et Alarico conditum. Abbatem habet, et oppido suum nomen dedit; Vulgo S. Maxent ad Separim amnem, la seure Niortoise, in Pictavensi pago. Hadr. Vales. Notit. Gall …   Hofmann J. Lexicon universale

  • cellula — / tʃɛl:ula/ s.f. [dal lat. cellŭla, dim. di cella cameretta ]. 1. (tecnol.) [dispositivo elettronico sensibile alla luce] ● Espressioni: cellula fotoelettrica ▶◀ fotocellula; cellula solare ▶◀ pila. 2. (polit.) [elemento di base su cui si… …   Enciclopedia Italiana

  • cellula — cèl·lu·la s.f. 1. FO unità elementare della materia vivente, costituita essenzialmente da un nucleo, dal citoplasma e da altre strutture racchiusi all interno della membrana cellulare: cellula animale, vegetale 2. CO struttura organizzativa… …   Dizionario italiano

  • cellula — {{hw}}{{cellula}}{{/hw}}s. f. 1 Piccola cavità di corpi, sostanze minerali e sim. 2 (biol.) Unità fondamentale degli organismi viventi, che consta di una membrana cellulare contenente il citoplasma e il nucleo. 3 Cellula fotoelettrica,… …   Enciclopedia di italiano

  • cella — 1cèl·la s.f. 1a. AD stanza piccola e disadorna destinata all abitazione di monaci: un monastero con una decina di celle | CO estens., stanzetta raccolta e tranquilla adatta alla meditazione e allo studio 1b. AD nelle carceri, ciascuna delle… …   Dizionario italiano

  • Cellula — Cel|lu|la die; , ...lae [...lɛ] <aus lat. cellula »kleine Zelle«, Verkleinerungsform von cella, vgl. ↑Cella> kleine Körperzelle (Med.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • cellula — 1. [NA] In gross anatomy, a small but macroscopic compartment. SYN: cellule. 2. In histology, a cell. [L. a small chamber, dim. of cella] cellulae coli SYN: haustra of colon, under haustrum. cellulae ethmoidales [TA] SYN: ethmoid c …   Medical dictionary

  • Cellula — Cẹl|lu|la 〈f.; Gen.: , Pl.: lu|lae [ lɛ:]; Anat.〉 kleine Körperzelle [Etym.: lat., Verkleinerungsform zu cella »Zelle«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Cellula — Cẹllula [Verkleinerungsbildung zu lat. cella = Behältnis, Zelle] w; , ...lae: kleine Körperzelle. Cẹllulae anterio̱|res Pl.: vordere Siebbeinzellen. Cẹllulae eth|mo|ida̱les Mehrz.: Siebbeinzellen, zahlreiche kleine, lufthaltige Räume der… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”